- COELIUS Secundus Curio
- COELIUS Secundus CurioCyriaci Subalpinae gentis apud Italos oppidô natus, et in Taurinesi Gymnasio, egregiis artibus imbutus, cum ob sinceram Christi doctrinm, quam ab ineunte iuventa amplexus fuerat, varias persecutiones, carceres et vincula passus esset: semper tamen post tot Eporediae, Taurini Lucaeque intentatas mortes atque flammas, praesentissimâ Numinis ope ereptus, evasit. Tandem, licet in aliquot Italiae oppidis eruditionis suae famâ sparsâ, multorum sibi gratiam conciliâsset, maioris securitati ergo, trans Alpes sese Lausannam primum, post A. C. 1547. Basileam recepit, ubi Oratoriam nactus professionem, talem se praestitit, ut e remotissimis regionibus illius audiendi gratiâ innumeri convolârint. Cum liberis a Magistratu Basileense iure civitatis donatus. Obiit A. C. 1569. aetat. 67. Pater ugustini, Saracenicae Historiae Scriptoris, et Rhetoricae Professoris in eadem Academ. cuius paulo ante mortui memoriam alabastro vivens inscripsit: Horatii, Imperatorum gratiâ incliti, etc.Quid mibi divitiae, quid honos, patriique penates?His potior cunctis me tibi Christe rapis.Vide quoque in voce Curio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.